FORIS coenate

FORIS coenate
FORIS coenate
apud Rom. olim frequens. Quo fine illis Adversitores servi fuêre, qui dominis advorsum ibant, officii et tutelae gratiâ, teste Donato in Adelphis Act. 1. sc. 2. v. 64. quique per vias de lapidibus, ad quos offendere possent, monerent, Apulei. Met. l. 11. Accersitores item, qui adventum Dominorum praemittebantur nuntiaturi, de quibus Plin. l. q. Ep. 5. et Iuvencus l. 4. videndi. Porro Lampadophori et Taedigeri, qui, praecincti lumbos et lychnos ferentes, Dominos domi praestolabantur, a cena revertentes, aut eorum erant comites. Tibicines quoque nonnumquam ac Fidicines. Val. Max. l. 3. c. 6. Caius autem Duillius, qui primus navalem triumphum ex Poenis retulit, quotiescumque epulaturus erat, ad funalem cereum, praeeunte tibicine et fidicine, a cena domum reverti solitus est. Et vero sine his dominus bene potus qui domum se contulisset? Propert. l. 2. Eleg. 21. Initio.
Hesterna mea lux quum potus nocte vagarer,
Nec me servorum duceret vila manus,
Obvia nescio quot pueri mihi turba minuta
Venerat ——
vide Pignor. Comm. de Serv. p. 133 et Tit. Popmam de Operis Serv. Cum pompa vero a cena domum redire, honoris fuit genus, non nisi benemeritis de Rep. viris concessum, uti dicemus infra in verbo Redire. At Foras prodire Virginibus olim prohibitum, quae hinc ἔγκλειςοι, item κατάκλειςοι dictae: Sed et Matronae laudabantur, quae rarius pedem domo efferrent, Graecis οἰκουρούσαι et οἰκουρικαὶ appellatae Latine Casarias dixeris. Vide infra ubi de Atheniensium Oecuria, it. in voce Virginitas. Apud Scriptores Eccl. Foris esse dicuntur Gentiles, Excommunicati, Haeretici. At Foris —— habitans, in L L. Burgorum Scotic. c. 3. Gallis Forain est, extraneus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”